MARABOTINUS seu MARMOTINUS

MARABOTINUS seu MARMOTINUS
MARABOTINUS, seu MARMOTINUS
moneta aurea Maurorum Hispaniae, quasi Marranorum ab Hispanis videl. saepius fusorum victorumque) Botinus, i. e. spolium. Unde Maravedini Hispanis postea dicti, de quorum aureorum pretio ac pondere multa commentantur Anton. Nebrissensis in Repetitionibus, Didacus Covarruvias in Collatione veter. numism. c. 5. Alii. Mariana vero de Ponderibus et Mensur. c. 23. Maravedinos, monetam fuisse Gothicam, Regum seil. in Hispania Gothicorum ac proinde, multo ante Maurorum in Hispanias irruptionem, cognitam, ex nummorum Gothicorum pondere, se colligere ait. Hodie id nominis inditum est quibusdam minutioribus ex aere nummis: qua tamen in parte, Maravedinus non tam est nummus, quam nummorum numerus, ex duabus blancis, aut coronatis sex, vel denariolis decem, constans, ut ait idem Covarruvias c. 1. apud Car. du Fresne in Glossar. Vie quoque Macros Fratres in Hierolexico, qui familiam nobilem in Urbe Veteri Maraborinae nomine insigniri, addunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”